Logos Bible Study

2 Timothy 2:14–19

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

14Hæc commone, testificans coram Domino. Noli contendere verbis: ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium. 15Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis. 16Profana autem et vaniloquia devita: multum enim proficiunt ad impietatem: 17et sermo eorum ut cancer serpit: ex quibus est Hymenæus et Philetus, 18qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam, et subverterunt quorumdam fidem. 19Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc: cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini.

Read in Logos
2 Timothy 2:15: Do your best to present yourself to God as one approved, a worker who has no need to be ashamed, rightly handling the word of truth.