Logos Bible Study

2 Samuel 6:5–13

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

5David autem et omnis Israël ludebant coram Domino in omnibus lignis fabrefactis, et citharis et lyris et tympanis et sistris et cymbalis. 6Postquam autem venerunt ad aream Nachon, extendit Oza manum ad arcam Dei, et tenuit eam: quoniam calcitrabant boves, et declinaverunt eam. 7Iratusque est indignatione Dominus contra Ozam, et percussit eum super temeritate: qui mortuus est ibi juxta arcam Dei. 8Contristatus est autem David, eo quod percussisset Dominus Ozam, et vocatum est nomen loci illius: Percussio Ozæ, usque in diem hanc. 9Et extimuit David Dominum in die illa, dicens: Quomodo ingredietur ad me arca Domini? 10Et noluit divertere ad se arcam Domini in civitatem David: sed divertit eam in domum Obededom Gethæi. 11Et habitavit arca Domini in domo Obededom Gethæi tribus mensibus: et benedixit Dominus Obededom, et omnem domum ejus.

12Nuntiatumque est regi David quod benedixisset Dominus Obededom, et omnia ejus, propter arcam Dei. Abiit ergo David, et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio: et erant cum David septem chori, et victima vituli. 13Cumque transcendissent qui portabant arcam Domini sex passus, immolabat bovem et arietem,

Read in Logos
2 Samuel 6:11: And the ark of the Lord remained in the house of Obed-edom the Gittite three months, and the Lord blessed Obed-edom and all his household.