Logos Bible Study

2 Samuel 6:12–16

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

12Nuntiatumque est regi David quod benedixisset Dominus Obededom, et omnia ejus, propter arcam Dei. Abiit ergo David, et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio: et erant cum David septem chori, et victima vituli. 13Cumque transcendissent qui portabant arcam Domini sex passus, immolabat bovem et arietem, 14et David saltabat totis viribus ante Dominum: porro David erat accinctus ephod lineo. 15Et David et omnis domus Israël ducebant arcam testamenti Domini in jubilo, et in clangore buccinæ. 16Cumque intrasset arca Domini in civitatem David, Michol filia Saul, prospiciens per fenestram, vidit regem David subsilientem atque saltantem coram Domino: et despexit eum in corde suo.

Read in Logos