Logos Bible Study

2 Samuel 23:1–7

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Hæc autem sunt verba David novissima. Dixit David filius Isai:

Dixit vir, cui constitutum est de christo Dei Jacob,

egregius psaltes Israël:

2Spiritus Domini locutus est per me,

et sermo ejus per linguam meam.

3Dixit Deus Israël mihi,

locutus est fortis Israël:

Dominator hominum,

justus dominator in timore Dei,

4sicut lux auroræ, oriente sole,

mane absque nubibus rutilat:

et sicut pluviis germinat herba de terra.

5Nec tanta est domus mea apud Deum,

ut pactum æternum iniret mecum,

firmum in omnibus atque munitum.

Cuncta enim salus mea, et omnis voluntas,

nec est quidquam ex ea quod non germinet.

6Prævaricatores autem quasi spinæ evellentur universi,

quæ non tolluntur manibus.

7Et si quis tangere voluerit eas,

armabitur ferro et ligno lanceato,

igneque succensæ comburentur usque ad nihilum.

Read in Logos