Logos Bible Study

2 Maccabees 7:30–40

Clementine VulgateOther versions

30Cum hæc illa adhuc diceret, ait adolescens: Quem sustinetis? non obedio præcepto regis, sed præcepto legis, quæ data est nobis per Moysen. 31Tu vero, qui inventor omnis malitiæ factus es in Hebræos, non effugies manum Dei. 32Nos enim pro peccatis nostris hæc patimur. 33Et si nobis propter increpationem et correptionem Dominus Deus noster modicum iratus est: sed iterum reconciliabitur servis suis. 34Tu autem, o sceleste, et omnium hominum flagitiosissime, noli frustra extolli vanis spebus in servos ejus inflammatus: 35nondum enim omnipotentis Dei, et omnia inspicientis, judicium effugisti. 36Nam fratres mei, modico nunc dolore sustentato, sub testamento æternæ vitæ effecti sunt: tu vero judicio Dei justas superbiæ tuæ pœnas exsolves. 37Ego autem, sicut fratres mei, animam et corpus meum trado pro patriis legibus, invocans Deum maturius genti nostræ propitium fieri, teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus. 38In me vero et in fratribus meis desinet Omnipotentis ira, quæ super omne genus nostrum juste superducta est.

39Tunc rex accensus ira in hunc, super omnes crudelius desævit, indigne ferens se derisum. 40Et hic itaque mundus obiit, per omnia in Domino confidens.

Read in Logos