2 Maccabees 5:11–16
Clementine VulgateOther versions
Latin
English
- Apocrypha of the Old Testament
- AV 1873 The Cambridge Paragraph Bible of the Authorized English Version
- D-R Douay-Rheims Bible
- KJV Apoc The King James Version Apocrypha
- NRSVue New Revised Standard Version: Updated Edition
- RSV The Revised Standard Version
- RSVCE The Revised Standard Version, Catholic Edition
11His itaque gestis, suspicatus est rex societatem deserturos Judæos: et ob hoc profectus ex Ægypto efferatis animis, civitatem quidem armis cepit. 12Jussit autem militibus interficere, nec parcere occursantibus, et per domos ascendentes trucidare. 13Fiebant ergo cædes juvenum ac seniorum, et mulierum et natorum exterminia, virginumque et parvulorum neces. 14Erant autem toto triduo octoginta millia interfecti, quadraginta millia vincti, non minus autem venundati. 15Sed nec ista sufficiunt: ausus est etiam intrare templum universa terra sanctius, Menelao ductore, qui legum et patriæ fuit proditor: 16et scelestis manibus sumens sancta vasa, quæ ab aliis regibus et civitatibus erant posita ad ornatum loci, et gloriam, contrectabat indigne, et contaminabat.
Public Domain