Logos Bible Study

2 Corinthians 6:3–10

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

3Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum: 4sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, 5in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis, 6in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta, 7in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiæ a dextris et a sinistris, 8per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam: ut seductores, et veraces, sicut qui ignoti, et cogniti: 9quasi morientes, et ecce vivimus: ut castigati, et non mortificati: 10quasi tristes, semper autem gaudentes: sicut egentes, multos autem locupletantes: tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.

Read in Logos