Logos Bible Study

2 Corinthians 12:1–10

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Si gloriari oportet (non expedit quidem), veniam autem ad visiones et revelationes Domini. 2Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim, sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum hujusmodi usque ad tertium cælum. 3Et scio hujusmodi hominem sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit: 4quoniam raptus est in paradisum: et audivit arcana verba, quæ non licet homini loqui. 5Pro hujusmodi gloriabor: pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis. 6Nam etsi voluero gloriari, non ero insipiens: veritatem enim dicam: parco autem, ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut aliquid audit ex me. 7Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meæ angelus Satanæ, qui me colaphizet. 8Propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me: 9et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. 10Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo: cum enim infirmor, tunc potens sum.

Read in Logos
2 Corinthians 12:9: But he said to me, “My grace is sufficient for you, for my power is made perfect in weakness.” Therefore I will boast all the more gladly of my weaknesses, so that the power of Christ may rest upon me.