Logos Bible Study

2 Corinthians 11:16–33

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

16Iterum dico (ne quis me putet insipientem esse, alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier), 17quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriæ. 18Quoniam multi gloriantur secundum carnem: et ego gloriabor. 19Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes. 20Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos cædit. 21Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. In quo quis audet (in insipientia dico) audeo et ego: 22Hebræi sunt, et ego: Israëlitæ sunt, et ego: semen Abrahæ sunt, et ego.

23Ministri Christi sunt (ut minus sapiens dico), plus ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter. 24A Judæis quinquies, quadragenas, una minus, accepi. 25Ter virgis cæsus sum, semel lapidatus sum: ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui, 26in itineribus sæpe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus: 27in labore et ærumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate, 28præter illa quæ extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum. 29Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? 30Si gloriari oportet, quæ infirmitatis meæ sunt, gloriabor. 31Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui est benedictus in sæcula, scit quod non mentior. 32Damasci præpositus gentis Aretæ regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me comprehenderet: 33et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus ejus.

Read in Logos