Logos Bible Study

2 Corinthians 11:1–6

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Utinam sustineretis modicum quid insipientiæ meæ, sed et supportate me: 2æmulor enim vos Dei æmulatione. Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo. 3Timeo autem ne sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quæ est in Christo. 4Nam si is qui venit, alium Christum prædicat, quem non prædicavimus, aut alium spiritum accipitis, quem non accepistis: aut aliud Evangelium, quod non recepistis: recte pateremini. 5Existimo enim nihil me minus fecisse a magnis Apostolis. 6Nam etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omnibus autem manifestati sumus vobis.

Read in Logos