The Future of Bible Study Is Here.
2 Corinthians 1:23–2:4
23 Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corinthum: 24 non quia dominamur fidei vestræ, sed adjutores sumus gaudii vestri: nam fide statis.
2 1 Statui autem hoc ipsum apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos. 2 Si enim ego contristo vos: et quis est, qui me lætificet, nisi qui contristatur ex me? 3 Et hoc ipsum scripsi vobis, ut non cum venero, tristitiam super tristitiam habeam, de quibus oportuerat me gaudere: confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium, omnium vestrum est. 4 Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas: non ut contristemini, sed ut sciatis, quam caritatem habeam abundantius in vobis.
A service of Logos Bible Software
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|