Logos Bible Study

2 Chronicles 8:1–6

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Expletis autem viginti annis postquam ædificavit Salomon domum Domini et domum suam, 2civitates quas dederat Hiram Salomoni, ædificavit, et habitare ibi fecit filios Israël. 3Abiit quoque in Emath Suba, et obtinuit eam. 4Et ædificavit Palmyram in deserto, et alias civitates munitissimas ædificavit in Emath. 5Exstruxitque Bethoron superiorem, et Bethoron inferiorem, civitates muratas habentes portas et vectes et seras: 6Balaath etiam et omnes urbes firmissimas quæ fuerunt Salomonis, cunctasque urbes quadrigarum, et urbes equitum. Omnia quæcumque voluit Salomon atque disposuit, ædificavit in Jerusalem, et in Libano, et in universa terra potestatis suæ.

Read in Logos