The Future of Bible Study Is Here.
1 Samuel 3:1–7
1 Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli, et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis: non erat visio manifesta. 2 Factum est ergo in die quadam, Heli jacebat in loco suo, et oculi ejus caligaverant, nec poterat videre: 3 lucerna Dei antequam extingueretur, Samuel dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei. 4 Et vocavit Dominus Samuel. Qui respondens, ait: Ecce ego. 5 Et cucurrit ad Heli, et dixit: Ecce ego: vocasti enim me. Qui dixit: Non vocavi: revertere, et dormi. Et abiit, et dormivit. 6 Et adjecit Dominus rursum vocare Samuelem. Consurgensque Samuel, abiit ad Heli, et dixit: Ecce ego, quia vocasti me. Qui respondit: Non vocavi te, fili mi: revertere et dormi. 7 Porro Samuel necdum sciebat Dominum, neque revelatus fuerat ei sermo Domini.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|