The Future of Bible Study Is Here.
1 Peter 2:11–17
11 Carissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam, 12 conversationem vestram inter gentes habentes bonam: ut in eo quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis. 13 Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum: sive regi quasi præcellenti: 14 sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum: 15 quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam: 16 quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem, sed sicut servi Dei. 17 Omnes honorate: fraternitatem diligite: Deum timete: regem honorificate.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|