The Future of Bible Study Is Here.
1 Kings 22:44–49
44 Verumtamen excelsa non abstulit: adhuc enim populus sacrificabat, et adolebat incensum in excelsis. 45 Pacemque habuit Josaphat cum rege Israël. 46 Reliqua autem verborum Josaphat, et opera ejus quæ gessit, et prælia, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda? 47 Sed et reliquias effeminatorum qui remanserant in diebus Asa patris ejus, abstulit de terra. 48 Nec erat tunc rex constitutus in Edom. 49 Rex vero Josaphat fecerat classes in mari, quæ navigarent in Ophir propter aurum: et ire non potuerunt, quia confractæ sunt in Asiongaber.
A service of Logos Bible Software
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|