The Future of Bible Study Is Here.
1 Corinthians 2:14–3:4
14 Animalis autem homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non potest intelligere: quia spiritualiter examinatur. 15 Spiritualis autem judicat omnia: et ipse a nemine judicatur. 16 Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum? nos autem sensum Christi habemus.
3 1 Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tamquam parvulis in Christo, 2 lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis: sed nec nunc quidem potestis: adhuc enim carnales estis. 3 Cum enim sit inter vos zelus, et contentio: nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? 4 Cum enim quis dicat: Ego quidem sum Pauli; alius autem: Ego Apollo: nonne homines estis?
Quid igitur est Apollo? quid vero Paulus?
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|