The Future of Bible Study Is Here.
1 Corinthians 15:42–49
42 sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione. 43 Seminatur in ignobilitate, surget in gloria: seminatur in infirmitate, surget in virtute: 44 seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est: 45 Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. 46 Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale: deinde quod spiritale. 47 Primus homo de terra, terrenus: secundus homo de cælo, cælestis. 48 Qualis terrenus, tales et terreni: et qualis cælestis, tales et cælestes. 49 Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cælestis.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.