The Future of Bible Study Is Here.
1 Chronicles 16:23–36
23 Cantate Domino omnis terra;
annuntiate ex die in diem salutare ejus:
24 narrate in gentibus gloriam ejus;
in cunctis populis mirabilia ejus.
25 Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis,
et horribilis super omnes deos.
26 Omnes enim dii populorum idola:
Dominus autem cælos fecit.
27 Confessio et magnificentia coram eo:
fortitudo et gaudium in loco ejus.
28 Afferte Domino, familiæ populorum:
afferte Domino gloriam et imperium.
nomini ejus levate sacrificium,
et venite in conspectu ejus:
et adorate Dominum in decore sancto.
30 Commoveatur a facie ejus omnis terra:
ipse enim fundavit orbem immobilem.
31 Lætentur cæli, et exultet terra,
et dicant in nationibus: Dominus regnavit.
32 Tonet mare et plenitudo ejus;
exultent agri, et omnia quæ in eis sunt.
33 Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino:
quia venit judicare terram.
34 Confitemini Domino, quoniam bonus:
quoniam in æternum misericordia ejus.
35 Et dicite: Salva nos, Deus salvator noster,
et congrega nos, et erue de gentibus:
ut confiteamur nomini sancto tuo,
et exultemus in carminibus tuis.
36 Benedictus Dominus Deus Israël,
ab æterno usque in æternum.
Et dicat omnis populus: Amen, et hymnum Domino.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|