Logos Bible Study

1 Timothy 6:8–19

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

8Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus. 9Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem. 10Radix enim omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus malis.

11Tu autem, o homo Dei, hæc fuge: sectare vero justitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem. 12Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam æternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus. 13Præcipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Jesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem, 14ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi, 15quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium: 16qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem: quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest: cui honor, et imperium sempiternum. Amen. 17Divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui præstat nobis omnia abunde ad fruendum) 18bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare, 19thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.

Read in Logos
1 Timothy 6:11: But as for you, O man of God, flee these things. Pursue righteousness, godliness, faith, love, steadfastness, gentleness.