Logos Bible Study

1 Timothy 5:9–16

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

9Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quæ fuerit unius viri uxor, 10in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. 11Adolescentiores autem viduas devita: cum enim luxuriatæ fuerint in Christo, nubere volunt: 12habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt; 13simul autem et otiosæ discunt circuire domos: non solum otiosæ, sed et verbosæ, et curiosæ, loquentes quæ non oportet. 14Volo ergo juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia. 15Jam enim quædam conversæ sunt retro Satanam. 16Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia: ut iis quæ vere viduæ sunt, sufficiat.

Read in Logos