Logos Bible Study

1 Timothy 5:17–25

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

17Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur: maxime qui laborant in verbo et doctrina. 18Dicit enim Scriptura: Non alligabis os bovi trituranti. Et: Dignus est operarius mercede sua. 19Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus. 20Peccantes coram omnibus argue: ut et ceteri timorem habeant. 21Testor coram Deo et Christo Jesu, et electis angelis, ut hæc custodias sine præjudicio, nihil faciens in alteram partem declinando. 22Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi. 23Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates. 24Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, præcedentia ad judicium: quosdam autem et subsequuntur. 25Similiter et facta bona, manifesta sunt: et quæ aliter se habent, abscondi non possunt.

Read in Logos