Logos Bible Study

1 Timothy 3:8–16

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

8Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes: 9habentes mysterium fidei in conscientia pura. 10Et hi autem probentur primum: et sic ministrent, nullum crimen habentes. 11Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus. 12Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene præsint, et suis domibus. 13Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, quæ est in Christo Jesu.

14Hæc tibi scribo, sperans me ad te venire cito: 15si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quæ est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis. 16Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, prædicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria.

Read in Logos
1 Timothy 3:16: Great indeed, we confess, is the mystery of godliness: He was manifested in the flesh, vindicated by the Spirit, seen by angels, proclaimed among the nations, believed on in the world, taken up in glory.