Logos Bible Study

1 Timothy 3:1–7

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Fidelis sermo: si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. 2Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem, 3non vinolentum, non percussorem, sed modestum: non litigiosum, non cupidum, sed 4suæ domui bene præpositum: filios habentem subditos cum omni castitate. 5Si quis autem domui suæ præesse nescit, quomodo ecclesiæ Dei diligentiam habebit? 6Non neophytum: ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli. 7Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli.

Read in Logos