The Future of Bible Study Is Here.
1 Timothy 2:8–3:1
8 Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione. 9 Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa: 10 sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona. 11 Mulier in silentio discat cum omni subjectione. 12 Docere autem mulierem non permitto, neque dominari in virum: sed esse in silentio. 13 Adam enim primus formatus est: deinde Heva: 14 et Adam non est seductus: mulier autem seducta in prævaricatione fuit. 15 Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate.
3 1 Fidelis sermo: si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|