The Future of Bible Study Is Here.
1 Thessalonians 5:4–11
4 Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tamquam fur comprehendat: 5 omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei: non sumus noctis, neque tenebrarum. 6 Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus, et sobrii simus. 7 Qui enim dormiunt, nocte dormiunt: et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt. 8 Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis, et galeam spem salutis: 9 quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum, 10 qui mortuus est pro nobis: ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus. 11 Propter quod consolamini invicem, et ædificate alterutrum, sicut et facitis.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.