Logos Bible Study

1 Thessalonians 5:16–24

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

16Semper gaudete. 17Sine intermissione orate. 18In omnibus gratias agite: hæc est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis. 19Spiritum nolite extinguere. 20Prophetias nolite spernere. 21Omnia autem probate: quod bonum est tenete. 22Ab omni specie mala abstinete vos. 23Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia: ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur. 24Fidelis est, qui vocavit vos: qui etiam faciet.

Read in Logos
1 Thessalonians 5:16: Rejoice always…