Logos Bible Study

1 Thessalonians 5:12–18

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

12Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et præsunt vobis in Domino, et monent vos, 13ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum: pacem habete cum eis. 14Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. 15Videte ne quis malum pro malo alicui reddat: sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes. 16Semper gaudete. 17Sine intermissione orate. 18In omnibus gratias agite: hæc est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis.

Read in Logos
1 Thessalonians 5:16: Rejoice always…