Logos Bible Study

1 Thessalonians 3:12–4:10

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

12Vos autem Dominus multiplicet, et abundare faciat caritatem vestram in invicem, et in omnes, quemadmodum et nos in vobis: 13ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctitate, ante Deum et Patrem nostrum, in adventu Domini nostri Jesu Christi cum omnibus sanctis ejus. Amen.

41De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Jesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo oporteat vos ambulare, et placere Deo, sic et ambuletis ut abundetis magis. 2Scitis enim quæ præcepta dederim vobis per Dominum Jesum. 3Hæc est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra: ut abstineatis vos a fornicatione, 4ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione, et honore: 5non in passione desiderii, sicut et gentes, quæ ignorant Deum: 6et ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum: quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut prædiximus vobis, et testificati sumus. 7Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem. 8Itaque qui hæc spernit, non hominem spernit, sed Deum: qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in nobis. 9De caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis: ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem. 10Etenim illud facitis in omnes fratres in universa Macedonia. Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis,

Read in Logos
1 Thessalonians 3:12: and may the Lord make you increase and abound in love for one another and for all, as we do for you…