Logos Bible Study

1 Samuel 8:1–5

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Factum est autem cum senuisset Samuel, posuit filios suos judices Israël. 2Fuitque nomen filii ejus primogeniti Joël: et nomen secundi Abia, judicum in Bersabee. 3Et non ambulaverunt filii illius in viis ejus: sed declinaverunt post avaritiam, acceperuntque munera, et perverterunt judicium. 4Congregati ergo universi majores natu Israël, venerunt ad Samuelem in Ramatha. 5Dixeruntque ei: Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis: constitue nobis regem, ut judicet nos, sicut et universæ habent nationes.

Read in Logos