Logos Bible Study

1 Samuel 2:22–25

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

22Heli autem erat senex valde, et audivit omnia quæ faciebant filii sui universo Israëli, et quomodo dormiebant cum mulieribus quæ observabant ad ostium tabernaculi: 23et dixit eis: Quare facitis res hujuscemodi quas ego audio, res pessimas, ab omni populo? 24Nolite, filii mei: non enim est bona fama quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini. 25Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus: si autem in Dominum peccaverit vir, quis orabit pro eo? Et non audierunt vocem patris sui: quia voluit Dominus occidere eos.

Read in Logos