Logos Bible Study

1 Samuel 19:12–17

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

12deposuit eum per fenestram. Porro ille abiit et aufugit, atque salvatus est. 13Tulit autem Michol statuam, et posuit eam super lectum, et pellem pilosam caprarum posuit ad caput ejus, et operuit eam vestimentis. 14Misit autem Saul apparitores, qui raperent David: et responsum est quod ægrotaret. 15Rursumque misit Saul nuntios ut viderent David, dicens: Afferte eum ad me in lecto, ut occidatur. 16Cumque venissent nuntii, inventum est simulacrum super lectum, et pellis caprarum ad caput ejus. 17Dixitque Saul ad Michol: Quare sic illusisti mihi, et dimisisti inimicum meum ut fugeret? Et respondit Michol ad Saul: Quia ipse locutus est mihi: Dimitte me, alioquin interficiam te.

Read in Logos