The Future of Bible Study Is Here.
1 Samuel 21:10–22:1
10 Surrexit itaque David, et fugit in die illa a facie Saul: et venit ad Achis regem Geth. 11 Dixeruntque servi Achis ad eum cum vidissent David: Numquid non iste est David rex terræ? nonne huic cantabant per choros, dicentes:
Percussit Saul mille,
et David decem millia?
12 Posuit autem David sermones istos in corde suo, et extimuit valde a facie Achis regis Geth. 13 Et immutavit os suum coram eis, et collabebatur inter manus eorum: et impingebat in ostia portæ, defluebantque salivæ ejus in barbam. 14 Et ait Achis ad servos suos: Vidistis hominem insanum: quare adduxistis eum ad me? 15 an desunt nobis furiosi, quod introduxistis istum, ut fureret me præsente? hiccine ingredietur domum meam?
22 1 Abiit ergo David inde, et fugit in speluncam Odollam. Quod cum audissent fratres ejus, et omnis domus patris ejus, descenderunt ad eum illuc.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|