Logos Bible Study

1 Peter 4:1–5

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini: quia qui passus est in carne, desiit a peccatis: 2ut jam non desideriis hominum, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis. 3Sufficit enim præteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam his qui ambulaverunt in luxuriis, desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus, et illicitis idolorum cultibus. 4In quo admirantur non concurrentibus vobis in eamdem luxuriæ confusionem, blasphemantes. 5Qui reddent rationem ei qui paratus est judicare vivos et mortuos.

Read in Logos