Logos Bible Study

1 Maccabees 8:23–32

Clementine VulgateOther versions

23Bene sit Romanis, et genti Judæorum, in mari et in terra in æternum: gladiusque et hostis procul sit ab eis. 24Quod si institerit bellum Romanis prius, aut omnibus sociis eorum in omni dominatione eorum, 25auxilium feret gens Judæorum, prout tempus dictaverit, corde pleno: 26et præliantibus non dabunt, neque subministrabunt triticum, arma, pecuniam, naves, sicut placuit Romanis: et custodient mandata eorum, nihil ab eis accipientes. 27Similiter autem et si genti Judæorum prius acciderit bellum, adjuvabunt Romani ex animo, prout eis tempus permiserit: 28et adjuvantibus non dabitur triticum, arma, pecunia, naves, sicut placuit Romanis: et custodient mandata eorum absque dolo: 29secundum hæc verba constituerunt Romani populo Judæorum. 30Quod si post hæc verba hi aut illi addere aut demere ad hæc aliquid voluerint, facient ex proposito suo: et quæcumque addiderint, vel dempserint, rata erunt. 31Sed et de malis, quæ Demetrius rex fecit in eos, scripsimus ei, dicentes: Quare gravasti jugum tuum super amicos nostros, et socios Judæos? 32si ergo iterum adierint nos, adversum te faciemus illis judicium, et pugnabimus tecum mari terraque.

Read in Logos