1 Maccabees 7:40–50
Clementine VulgateOther versions
Latin
English
- Apocrypha of the Old Testament
- AV 1873 The Cambridge Paragraph Bible of the Authorized English Version
- D-R Douay-Rheims Bible
- KJV Apoc The King James Version Apocrypha
- NRSVue New Revised Standard Version: Updated Edition
- RSV The Revised Standard Version
- RSVCE The Revised Standard Version, Catholic Edition
40Et Judas applicuit in Adarsa cum tribus millibus viris: et oravit Judas, et dixit: 41Qui missi erant a rege Sennacherib, Domine, quia blasphemaverunt te, exiit angelus, et percussit ex eis centum octoginta quinque millia: 42sic contere exercitum istum in conspectu nostro hodie: et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua: et judica illum secundum malitiam illius. 43Et commiserunt exercitus prælium tertiadecima die mensis Adar: et contrita sunt castra Nicanoris, et cecidit ipse primus in prælio. 44Ut autem vidit exercitus ejus quia cecidisset Nicanor, projecerunt arma sua, et fugerunt: 45et persecuti sunt eos viam unius diei ab Adazer usquequo veniatur in Gazara, et tubis cecinerunt post eos cum significationibus: 46et exierunt de omnibus castellis Judææ in circuitu, et ventilabant eos cornibus, et convertebantur iterum ad eos, et ceciderunt omnes gladio, et non est relictus ex eis nec unus. 47Et acceperunt spolia eorum in prædam: et caput Nicanoris amputaverunt, et dexteram ejus, quam extenderat superbe, et attulerunt, et suspenderunt contra Jerusalem. 48Et lætatus est populus valde, et egerunt diem illam in lætitia magna. 49Et constituit agi omnibus annis diem istam tertiadecima die mensis Adar. 50Et siluit terra Juda dies paucos.
Public Domain