Logos Bible Study

1 Maccabees 6:8–16

Clementine VulgateOther versions

8Et factum est ut audivit rex sermones istos, expavit, et commotus est valde: et decidit in lectum, et incidit in languorem præ tristitia, quia non factum est ei sicut cogitabat. 9Et erat illic per dies multos, quia renovata est in eo tristitia magna, et arbitratus est se mori. 10Et vocavit omnes amicos suos, et dixit illis: Recessit somnus ab oculis meis, et concidi, et corrui corde præ sollicitudine: 11et dixi in corde meo: In quantam tribulationem deveni, et in quos fluctus tristitiæ, in qua nunc sum: qui jucundus eram, et dilectus in potestate mea! 12Nunc vero reminiscor malorum quæ feci in Jerusalem, unde et abstuli omnia spolia aurea et argentea quæ erant in ea, et misi auferre habitantes Judæam sine causa. 13Cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista: et ecce pereo tristitia magna in terra aliena. 14Et vocavit Philippum, unum de amicis suis, et præposuit eum super universum regnum suum: 15et dedit ei diadema, et stolam suam, et annulum, ut adduceret Antiochum filium suum, et nutriret eum, et regnaret. 16Et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo nono.

Read in Logos