Logos Bible Study

1 Maccabees 12:1–23

Clementine VulgateOther versions

1Et vidit Jonathas quia tempus eum juvat, et elegit viros, et misit eos Romam statuere et renovare cum eis amicitiam: 2et ad Spartiatas, et ad alia loca misit epistolas secundum eamdem formam: 3et abierunt Romam, et intraverunt curiam, et dixerunt: Jonathas summus sacerdos, et gens Judæorum miserunt nos, ut renovaremus amicitiam et societatem secundum pristinum. 4Et dederunt illis epistolas ad ipsos per loca, ut deducerent eos in terram Juda cum pace. 5Et hoc est exemplum epistolarum, quas scripsit Jonathas Spartiatis: 6Jonathas summus sacerdos, et seniores gentis, et sacerdotes, et reliquus populus Judæorum, Spartiatis fratribus salutem. 7Jampridem missæ erant epistolæ ad Oniam summum sacerdotem ab Ario, qui regnabat apud vos, quoniam estis fratres nostri, sicut rescriptum continet, quod subjectum est. 8Et suscepit Onias virum, qui missus fuerat, cum honore: et accepit epistolas, in quibus significabatur de societate et amicitia. 9Nos cum nullo horum indigeremus, habentes solatio sanctos libros, qui sunt in manibus nostris, 10maluimus mittere ad vos renovare fraternitatem et amicitiam, ne forte alieni efficiamur a vobis: multa enim tempora transierunt, ex quo misistis ad nos. 11Nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus solemnibus, et ceteris, quibus oportet, memores sumus vestri in sacrificiis quæ offerimus, et in observationibus, sicut fas est, et decet meminisse fratrum. 12Lætamur itaque de gloria vestra. 13Nos autem circumdederunt multæ tribulationes, et multa prælia, et impugnaverunt nos reges qui sunt in circuitu nostro. 14Noluimus ergo vobis molesti esse, neque ceteris sociis et amicis nostris in his præliis: 15habuimus enim de cælo auxilium, et liberati sumus nos, et humiliati sunt inimici nostri. 16Elegimus itaque Numenium Antiochi filium, et Antipatrem Jasonis filium, et misimus ad Romanos renovare cum eis amicitiam et societatem pristinam. 17Mandavimus itaque eis ut veniant etiam ad vos, et salutent vos, et reddant vobis epistolas nostras de innovatione fraternitatis nostræ. 18Et nunc benefacietis respondentes nobis ad hæc.

19Et hoc est rescriptum epistolarum quod miserat Oniæ: 20Arius rex Spartiatarum Oniæ sacerdoti magno salutem. 21Inventum est in scriptura de Spartiatis, et Judæis, quoniam sunt fratres, et quod sunt de genere Abraham. 22Et nunc ex quo hæc cognovimus, benefacitis scribentes nobis de pace vestra. 23Sed et nos rescripsimus vobis: Pecora nostra, et possessiones nostræ, vestræ sunt: et vestræ, nostræ: mandavimus itaque hæc nuntiari vobis.

Read in Logos