Logos Bible Study

1 Maccabees 11:29–37

Clementine VulgateOther versions

29Et consensit rex: et scripsit Jonathæ epistolas de his omnibus, hunc modum continentes: 30Rex Demetrius fratri Jonathæ salutem, et genti Judæorum. 31Exemplum epistolæ, quam scripsimus Lastheni parenti nostro de vobis, misimus ad vos ut sciretis: 32Rex Demetrius Lastheni parenti salutem. 33Genti Judæorum amicis nostris, et conservantibus quæ justa sunt apud nos, decrevimus benefacere propter benignitatem ipsorum, quam erga nos habent. 34Statuimus ergo illis omnes fines Judææ, et tres civitates, Lydan, et Ramathan, quæ additæ sunt Judææ ex Samaria, et omnes confines earum, sequestrari omnibus sacrificantibus in Jerosolymis pro his quæ ab eis prius accipiebat rex per singulos annos, et pro fructibus terræ et pomorum. 35Et alia quæ ad nos pertinebant decimarum et tributorum ex hoc tempore, remittimus eis: et areas salinarum, et coronas, quæ nobis deferebantur, 36omnia ipsis concedimus: et nihil horum irritum erit, ex hoc, et in omne tempus. 37Nunc ergo curate facere horum exemplum, et detur Jonathæ, et ponatur in monte sancto, in loco celebri.

Read in Logos