Logos Bible Study

1 Kings 9:10–14

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

10Expletis autem annis viginti postquam ædificaverat Salomon duas domos, id est, domum Domini, et domum regis 11(Hiram rege Tyri præbente Salomoni ligna cedrina et abiegna, et aurum juxta omne quod opus habuerat), tunc dedit Salomon Hiram viginti oppida in terra Galilææ. 12Et egressus est Hiram de Tyro ut videret oppida quæ dederat ei Salomon, et non placuerunt ei. 13Et ait: Hæccine sunt civitates quas dedisti mihi, frater? Et appellavit eas terram Chabul, usque in diem hanc. 14Misit quoque Hiram ad regem Salomonem centum viginti talenta auri.

Read in Logos