Logos Bible Study

1 Kings 8:1–11

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Tunc congregati sunt omnes majores natu Israël cum principibus tribuum, et duces familiarum filiorum Israël, ad regem Salomonem in Jerusalem, ut deferrent arcam fœderis Domini de civitate David, id est, de Sion. 2Convenitque ad regem Salomonem universus Israël in mense Ethanim, in solemni die: ipse est mensis septimus. 3Veneruntque cuncti senes de Israël, et tulerunt arcam sacerdotes, 4et portaverunt arcam Domini, et tabernaculum fœderis, et omnia vasa sanctuarii quæ erant in tabernaculo: et ferebant ea sacerdotes et Levitæ. 5Rex autem Salomon, et omnis multitudo Israël quæ convenerat ad eum, gradiebatur cum illo ante arcam, et immolabant oves et boves absque æstimatione et numero. 6Et intulerunt sacerdotes arcam fœderis Domini in locum suum, in oraculum templi, in Sanctum sanctorum, subter alas cherubim. 7Siquidem cherubim expandebant alas super locum arcæ, et protegebant arcam, et vectes ejus desuper. 8Cumque eminerent vectes, et apparerent summitates eorum foris sanctuarium ante oraculum, non apparebant ultra extrinsecus, qui et fuerunt ibi usque in præsentem diem. 9In arca autem non erat aliud nisi duæ tabulæ lapideæ quas posuerat in ea Moyses in Horeb, quando pepigit Dominus fœdus cum filiis Israël, cum egrederentur de terra Ægypti. 10Factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario, nebula implevit domum Domini, 11et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam: impleverat enim gloria Domini domum Domini.

Read in Logos