Logos Bible Study

1 Kings 17:3–10

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

3Recede hinc, et vade contra orientem, et abscondere in torrente Carith, qui est contra Jordanem, 4et ibi de torrente bibes: corvisque præcepi ut pascant te ibi. 5Abiit ergo, et fecit juxta verbum Domini: cumque abiisset, sedit in torrente Carith, qui est contra Jordanem. 6Corvi quoque deferebant ei panem et carnes mane, similiter panem et carnes vesperi, et bibebat de torrente. 7Post dies autem siccatus est torrens: non enim pluerat super terram.

8Factus est ergo sermo Domini ad eum, dicens: 9Surge, et vade in Sarephta Sidoniorum, et manebis ibi: præcepi enim ibi mulieri viduæ ut pascat te. 10Surrexit, et abiit in Sarephta. Cumque venisset ad portam civitatis, apparuit ei mulier vidua colligens ligna, et vocavit eam, dixitque ei: Da mihi paululum aquæ in vase ut bibam.

Read in Logos