The Future of Bible Study Is Here.
1 Kings 17:1–7
1 Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Achab: Vivit Dominus Deus Israël, in cujus conspectu sto, si erit annis his ros et pluvia, nisi juxta oris mei verba. 2 Et factum est verbum Domini ad eum, dicens: 3 Recede hinc, et vade contra orientem, et abscondere in torrente Carith, qui est contra Jordanem, 4 et ibi de torrente bibes: corvisque præcepi ut pascant te ibi. 5 Abiit ergo, et fecit juxta verbum Domini: cumque abiisset, sedit in torrente Carith, qui est contra Jordanem. 6 Corvi quoque deferebant ei panem et carnes mane, similiter panem et carnes vesperi, et bibebat de torrente. 7 Post dies autem siccatus est torrens: non enim pluerat super terram.
A service of Logos Bible Software
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|