Logos Bible Study

1 John 3:18–24

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

18Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate: 19in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus: et in conspectu ejus suadebimus corda nostra. 20Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum: major est Deus corde nostro, et novit omnia. 21Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum: 22et quidquid petierimus, accipiemus ab eo: quoniam mandata ejus custodimus, et ea, quæ sunt placita coram eo, facimus. 23Et hoc est mandatum ejus: ut credamus in nomine Filii ejus Jesu Christi: et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis. 24Et qui servat mandata ejus, in illo manet, et ipse in eo: et in hoc scimus quoniam manet in nobis, de Spiritu quem dedit nobis.

Read in Logos
1 John 3:18: Little children, let us not love in word or talk but in deed and in truth.