Logos Bible Study

1 Corinthians 9:1–8

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Non sum liber? non sum Apostolus? nonne Christum Jesum Dominum nostrum vidi? nonne opus meum vos estis in Domino? 2Et si aliis non sum Apostolus, sed tamen vobis sum: nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino. 3Mea defensio apud eos qui me interrogant, hæc est: 4Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi? 5numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas? 6aut ego solus, et Barnabas, non habemus potestatem hoc operandi? 7Quis militat suis stipendiis umquam? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat? 8Numquid secundum hominem hæc dico? an et lex hæc non dicit?

Read in Logos