Logos Bible Study

1 Corinthians 7:2–13

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

2propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat. 3Uxori vir debitum reddat: similiter autem et uxor viro. 4Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. 5Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi: et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram. 6Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. 7Volo enim omnes vos esse sicut meipsum: sed unusquisque proprium donum habet ex Deo: alius quidem sic, alius vero sic. 8Dico autem non nuptis, et viduis: bonum est illis si sic permaneant, sicut et ego. 9Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri.

10Iis autem qui matrimonio juncti sunt, præcipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere: 11quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat.

12Nam ceteris ego dico, non Dominus. Si quis frater uxorem habet infidelem, et hæc consentit habitare cum illo, non dimittat illam. 13Et si qua mulier fidelis habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum:

Read in Logos