Logos Bible Study

1 Corinthians 7:1–9

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1De quibus autem scripsistis mihi: Bonum est homini mulierem non tangere: 2propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat. 3Uxori vir debitum reddat: similiter autem et uxor viro. 4Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. 5Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi: et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram. 6Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. 7Volo enim omnes vos esse sicut meipsum: sed unusquisque proprium donum habet ex Deo: alius quidem sic, alius vero sic. 8Dico autem non nuptis, et viduis: bonum est illis si sic permaneant, sicut et ego. 9Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri.

Read in Logos