Logos Bible Study

1 Corinthians 3:9–17

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

9Dei enim sumus adjutores: Dei agricultura estis, Dei ædificatio estis. 10Secundum gratiam Dei, quæ data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui: alius autem superædificat. Unusquisque autem videat quomodo superædificet. 11Fundamentum enim aliud nemo potest ponere præter id quod positum est, quod est Christus Jesus. 12Si quis autem superædificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fœnum, stipulam, 13uniuscujusque opus manifestum erit: dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur: et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. 14Si cujus opus manserit quod superædificavit, mercedem accipiet. 15Si cujus opus arserit, detrimentum patietur: ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. 16Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? 17Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.

Read in Logos
1 Corinthians 3:9: For we are God’s fellow workers. You are God’s field, God’s building.