Logos Bible Study

1 Corinthians 3:1–9

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tamquam parvulis in Christo, 2lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis: sed nec nunc quidem potestis: adhuc enim carnales estis. 3Cum enim sit inter vos zelus, et contentio: nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? 4Cum enim quis dicat: Ego quidem sum Pauli; alius autem: Ego Apollo: nonne homines estis?

Quid igitur est Apollo? quid vero Paulus? 5ministri ejus, cui credidistis, et unicuique sicut Dominus dedit. 6Ego plantavi, Apollo rigavit: sed Deus incrementum dedit. 7Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat: sed qui incrementum dat, Deus. 8Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem. 9Dei enim sumus adjutores: Dei agricultura estis, Dei ædificatio estis.

Read in Logos
1 Corinthians 3:9: For we are God’s fellow workers. You are God’s field, God’s building.