Logos Bible Study

1 Corinthians 15:43–53

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

43Seminatur in ignobilitate, surget in gloria: seminatur in infirmitate, surget in virtute: 44seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est: 45Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. 46Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale: deinde quod spiritale. 47Primus homo de terra, terrenus: secundus homo de cælo, cælestis. 48Qualis terrenus, tales et terreni: et qualis cælestis, tales et cælestes. 49Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cælestis.

50Hoc autem dico, fratres: quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt: neque corruptio incorruptelam possidebit. 51Ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. 52In momento, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti: et nos immutabimur. 53Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem: et mortale hoc induere immortalitatem.

Read in Logos