Logos Bible Study

1 Corinthians 15:35–58

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

35Sed dicet aliquis: Quomodo resurgunt mortui? qualive corpore venient? 36Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur: 37et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus ceterorum. 38Deus autem dat illi corpus sicut vult: et unicuique seminum proprium corpus. 39Non omnis caro, eadem caro: sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium. 40Et corpora cælestia, et corpora terrestria: sed alia quidem cælestium gloria, alia autem terrestrium. 41Alia claritas solis, alia claritas lunæ, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate: 42sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione. 43Seminatur in ignobilitate, surget in gloria: seminatur in infirmitate, surget in virtute: 44seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est: 45Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. 46Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale: deinde quod spiritale. 47Primus homo de terra, terrenus: secundus homo de cælo, cælestis. 48Qualis terrenus, tales et terreni: et qualis cælestis, tales et cælestes. 49Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cælestis.

50Hoc autem dico, fratres: quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt: neque corruptio incorruptelam possidebit. 51Ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. 52In momento, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti: et nos immutabimur. 53Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem: et mortale hoc induere immortalitatem. 54Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria. 55Ubi est mors victoria tua? ubi est mors stimulus tuus? 56Stimulus autem mortis peccatum est: virtus vero peccati lex. 57Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum. 58Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles: abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.

Read in Logos
1 Corinthians 15:58: Therefore, my beloved brothers, be steadfast, immovable, always abounding in the work of the Lord, knowing that in the Lord your labor is not in vain.